- LAPIS Bezorar
- LAPIS Bezorarut Officinae vocant, Arabibus hager bezabar, mel belzoar, autpotius belpazar. ex bel, quod dominum notat, et pazar, ut Arabes, ac Persae vocant hirci genus, unde is educitur: Veteribus Graecis Latinisque ignotus, Serapioni, Rhazi, Avenzoari et Arabum aliis tantâ vi adversus venena praeditus dicitur, ut radicem ipsam veneni, et omnem eius quantiatem exsuperare, ac exstinguere prorsus potis sit; in febres pestilentes porro, syncopen, epilepsiam vertiginem, lumbricos, calculum et affectus melancholicos, efficax. Qua in parte corporis crescat, parum convenit: cum quidam e ventriculo peti, nonnulli e renibus, alii e fellis vesica, alii item ex intestinis. vel alia etiam corporis parte, contendant. Vide Nic. Manardem Hispal. l. de Lap. Bezora, et herba Scorzonera, sed inprimis Casp. Bauhin. Basil. quem accurate admodum fuseque egisse de lapidis huius origine, natura atque usu, ait Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 3. c. 68. Ioh. Bapt. Tavernier, itinere in Orientem sexies suscepto celebris, in tr. Gall. cui tit. Observations sur le Commerce des Indes Orientales, sic de illo: Lapidem, inquit, hunc in faecibus intestinorum gerunt caprae huiusmodi, quae depascuntur certum quoddam arbusculae genus, folia et grana emittens: circa quae Bezoar in ventre earum formatur, ac eam sumit figuram, quam grana frondesque depastae permittunt. Numerum lapidum norunt exacta incolae, animalis ventre ab utroque latere fortiter concusso; ac pro eius ratione pretium caprae statuunt. Ceterum quo maior lapis, eo pretiosior, quamvis exilioribusnon minor sit virtus. Augent itaque impostores magnitudinem eius gummi quodam et materia colore Bezoar referente: etiam tot involucris eum circumdant, quot habere solet lapis nativus. Sed fraus duobus modis deprehenditur: in aquam enim tepidam mersus, si nec de pondere quidquam amittat, nec colorem mutet, genuinus est, secus, si alterutrum fiat. Dein, si ferra cuspis candefacta lapidem teret, illumque ad ruborem usque torreat, certa adulterii ea nota est etc. De simili lapide Sinensium vide infra Vacca natans.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.